M.p.th.f.69 Scan 37 (18r)

Revision as of 13 April 2012 15:43 by Kerstin (Comments | Contribs)

suam bene facit et qui non iungit melius facit
7,39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
7,40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo
8,1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat
8,2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire
8,3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
8,4 de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus
8,5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi
8,6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
8,7 sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
8,8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
8,9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
8,10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
8,11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
8,12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
8,13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
9,1 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino
9,2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino
9,3 mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
9,4 numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
9,5 numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas
9,6 aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi
9,7 quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et