M.p.th.f.69 Scan 39 (19r)

Revision as of 30 July 2013 17:51 by Kerstin (Comments | Contribs)

ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam
ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans sed
castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicave-
rim ipse reprobus efficiar nolo enim vos ignorare fratres quoniam pa-
tres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt et omnes in Mose
baptizati sunt in nube et in mari et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti
eos petra petra autem erat Christus sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo
nam prostrati sunt in deserto haec autem in figura facta sunt nostri ut non si-
mus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt neque idolorum [cultores]
efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus man-
ducare et bibere et surrexerunt ludere neque fornicemur sicut quidam ex ipsis
fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia neque temptemus Christum sicut quidam eorum temp-
taverunt et a serpentibus perierunt neque murmuraveritis sicut quidam eorum mur-
muraverunt et perierunt ab exterminatore haec autem omnia in figura contingebant
illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt ita-
que qui se existimat stare videat ne cadat temptatio vos non adprehendat nisi humana
fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum tem-
ptatione etiam proventum ut possitis sustinere propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultu-
ra ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico calicem benedictionis cui benedicimus
nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis
Domini est quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur
videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris quid er-
go dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid sed quae immolant gentes daemo-
niis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere
et calicem daemoniorum non potestis mensae Domini participes esse [et mensae] daemoniorum an aemulamur Dominum