convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo
11,19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis
11,20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare
11,21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est
11,22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
11,23 ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem
11,24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem
11,25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem
11,26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
11,27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
11,28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat
11,29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus
11,30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi
11,31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
11,32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur
11,33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate
11,34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam
12,1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
12,2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
12,3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
12,4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
12,5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
12,6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
12,7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
12,8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
12,9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
12,10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii disc