cretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum haec autem omnia operatur
unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult sicut enim corpus unum est et mem-
bra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita
et Christus etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive genti-
les sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus nam et corpus non est unum mem-
brum sed multa si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non
est de corpore et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non
est de corpore si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus nunc autem po-
osuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit quod si essent omnia unum membrum
ubi corpus nunc autem multa quidem membra unum autem corpus non potest dicere oculus
manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii sed mul-
to magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt et quae putemus ig-
nobiliora esse membra corporis his honorem habundantiorem circumdamus et quae in-
honesta sunt nostra habundantiorem honestatem habent honesta autem nostra nullius egent
sed Deus temperavit corpus ei cui deerat habundantiorem tribuendo honorem ut non sit scisma
in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra et si quid patitur unum membrum conpatiuntur
omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra vos autem estis corpus
Christi et membra de membro et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophe-
tas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes
genera linguarum numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores numquid om-
nes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid om-
nes interpretantur aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis de-
monstro si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes
sonans aut cymbalum tinniens et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem [sci-
entiam] et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si distribuero incibus pauperum