M.p.th.f.69 Scan 42 (20v)

Revision as of 13 April 2012 15:45 by Kerstin (Comments | Contribs)

retio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
12,11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12,12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
12,13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
12,14 nam et corpus non est unum membrum sed multa
12,15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12,16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
12,17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
12,18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
12,19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
12,20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
12,21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
12,22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
12,23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
12,24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
12,25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
12,26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
12,27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro
12,28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
12,29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
12,30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
12,31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro
13,1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
13,2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
13,3 et si distribuero in cibos pauperum