per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis tra-
didi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secun-
dum scripturas et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scriptu-
ras et quia visus est Cephae et post haec undecim deinde visus est plus quam quin-
gentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormie-
runt deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus novissime autem omnium tam-
quam abortivo visus est et mihi ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus voca-
ri apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei gratia autem Dei sum id quod sum et gratia
eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia
Dei mecum sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis si autem Christus praedicatur
quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
cum autem subiecta fuerint illi