M.p.th.f.69 Scan 45 (22r)

Revision as of 01 August 2013 15:47 by Kerstin (Comments | Contribs)

per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis tra-
didi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secun-
dum scripturas et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scriptu-
ras et quia visus est Cephae et post haec undecim deinde visus est plus quam quin-
gentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormie-
runt deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus novissime autem omnium tam-
quam abortivo visus est et mihi ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus voca-
ri apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei gratia autem Dei sum id quod sum et gratia
eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia
Dei mecum sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis si autem Christus praedicatur
quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuo-
rum non est si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit si autem Christus non
resurrexit inanis est fides vestra inanis est et praedicatio nostra et invenimur autem
falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem
non suscitavit si mortui non resurgunt nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
ergo et qui dormierunt in Christo perierunt si in hac vita tantum in Christo sperantes su-
mus miserabiliores sumus omnibus hominibus nunc autem Christus resurrexit a mor-
tuis primitiae dormientium quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrec-
tio mortuorum et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu
eius deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum
et potestatem et virtutem oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus
eius novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius
cum autem dicat omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia cum autem subiecta illi fuerint.