M.p.th.f.69 Scan 45 (22r)

Revision as of 13 April 2012 15:46 by Kerstin (Comments | Contribs)

15,2 per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
15,3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
15,4 et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
15,5 et quia visus est Cephae et post haec undecim
15,6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
15,7 deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
15,8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
15,9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
15,10 gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
15,11 sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
15,12 si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
15,13 si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
15,14 si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
15,15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
15,16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
15,17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
15,18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt
15,19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
15,20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
15,21 quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
15,22 et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
15,23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
15,24 deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
15,25 oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
15,26 novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
15,27 omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
15,28 cum autem subiecta fuerint illi