omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
15,29 alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
15,30 ut quid et nos periclitamur omni hora
15,31 cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
15,32 si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
15,33 nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
15,34 evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
15,35 sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
15,36 insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
15,37 et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
15,38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
15,39 non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
15,40 et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
15,41 alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
15,42 sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
15,43 seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
15,44 seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
15,45 factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
15,46 sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
15,47 primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
15,48 qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
15,49 igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
15,50 hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
15,51 ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus