sed non omnes inmutabimur in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et
mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur oportet enim corruptibile hoc in-
duere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem cum autem
mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est
absorta est mors in victoria ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus
tuus stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex Deo autem gratias qui
dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum itaque fratres mei dilecti stabiles estote et
inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in
Domino de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita
et vos facite per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens
quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant cum autem praesens
fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt veniam autem ad vos cum Macedoniam pertran-
siero nam Macedoniam pertransibo apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducadis
quocumque iero nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me ali-
quantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit permanebo autem Eph-
esi usque ad pentecosten ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adver-
sarii multi si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos
opus enim Domini operatur sicut et ego ne quis ergo illum spernat deducite autem
illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus De Apollo autem fratre
notum vobis fago quoniam multa rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non
fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit Vigilate state in
fide viriliter agite et confortamini omnia vestra in caritate fiant Obsecro
autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministe-
rium sanctorum ordinaverunt se ipsos ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti