M.p.th.f.69 Scan 47 (23r)

Revision as of 13 April 2012 15:47 by Kerstin (Comments | Contribs)

sed non omnes inmutabimur
15,52 in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
15,53 oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
15,54 cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
15,55 ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
15,56 stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
15,57 Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
15,58 itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino
16,1 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
16,2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
16,3 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
16,4 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
16,5 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
16,6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
16,7 nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
16,8 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
16,9 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
16,10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
16,11 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
16,12 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
16,13 vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
16,14 omnia vestra in caritate fiant
16,15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
16,16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti