sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
3,6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
3,7 quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
3,8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
3,9 nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
3,10 nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
3,11 si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
3,12 habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
3,13 et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
3,14 sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
3,15 sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
3,16 cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
3,17 Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
3,18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu
4,1 ideo habentes hanc ministrationem iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus
4,2 sed abdicamus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo
4,3 quod si etiam opertum est evangelium nostrum in his qui pereunt est opertum
4,4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium ut non fulgeat inluminatio evangelii gloriae Christi qui est imago Dei
4,5 non enim nosmet ipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum nos autem servos vestros per Iesum
4,6 quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere qui inluxit in cordibus nostris ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu
4,7 habemus autem