M.p.th.f.69 Scan 55 (27r)

Revision as of 04 September 2013 09:47 by Kerstin (Comments | Contribs)

seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non
mortificati quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam
nihil habentes et omnia possidentes os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum
est non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris eandem autem habentes remunera-
tionem tamquam filiis dico dilatamini et vos nolite iugum ducere cum infidelibus
quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele qui autem con-
sensus templo Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et in illis ambulabo et ero illo-
rum Deus et ipsi erunt mihi populus propter quod exite de medio eorum et separamini dicit
Dominus et inmundum ne tetigeritis et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mi-
hi in filios et filias dicit Dominus omnipotens has igitur habentes promissionem carissimi
mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei
capite nos neminem lesimus neminem corrupimus neminem circumvenimus non ad condemnationem
dico praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad conmoriendum et ad convivendum
multa mihi fiducia est apud vos multa mihi gloriatio pro vobis repletus sum consolatio-
ne superabundo gaudio in omni tribulatione nostra nam et cum venissemus Macedoniam nullam requi-
em habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores sed qui conso-
latur humiles consolatus est nos Deus in adventu Titi non solum autem in adventu eius sed etiam in solatio
quo consolatus est in vobis referens nobis vestrum desiderium vestrum fletum vestram aemulationem pro
me ita ut magis gauderem quoniam et si contristavi vos in epistula non me paenitet et si pae-
niteret videns asi quod epistula illa et si ad horam vos contristavit nunc gaudeo non quia
contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis
secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis quae enim secundum Deum tristitiam est
paenitentiam in salutem stabilem operatur saeculi autem tristitia mortem