hanc paratam esse sic quasi benedictionem
non quasi avaritiam
9,6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet
9,7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus
9,8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum
9,9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum
9,10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae
9,11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo
9,12 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
9,13 per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnes
9,14 et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis
9,15 gratias Deo super inenarrabili dono eius
10,1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
10,2 rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
10,3 in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
10,4 nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
10,5 et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
10,6 et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
10,7 quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos