M.p.th.f.69 Scan 5 (2r)

Revision as of 17 April 2012 11:16 by Frank (Comments | Contribs)

plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones

1,30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes

1,31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia

1,32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

2,1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas

2,2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt

2,3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei

2,4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit

2,5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei

2,6 qui reddet unicuique secundum opera eius

2,7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam

2,8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio

2,9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci

2,10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco

2,11 non est enim personarum acceptio apud Deum

2,12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur

2,13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur

2,14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex

2,15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium

2,16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum

2,17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo

2,18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem

2,19 confidis te ipsum ducem esse caecorum