plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones detractores
deo odibiles contumiliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non
oboedientes insipientes inconpositos sine affectione absque federe sine miseri
cordia, qui cum iustitiam dei cognovissent non intellexerunt, quoniam qui talia agunt, digni
sunt morte, non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus;
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas, in quo enim iudicas alterum te
ipsum contemnas, eadem enim agis, qui iudicas scimus enim, quoniam iudicium dei est secundum
veritatem in eos, qui talia agunt, existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt
et facis ea, quia tu effugies iudicium dei an divitias bonitatis eius et patientiae et longa-
nimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas dei ad penitentiam te adducit
secundum du-
ritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti
iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius, his quidem qui secundum patientiam
boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam eternam,
his autem, qui ex contentione et qui non adquiescunt, veritati credunt autem iniquitati ira
et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum
Iudei primum et Greci, gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudeo pri-
mum et Greco, non est enim personarum acceptio apud deum, quicumque enim sine
lege peccaverunt sine lege et peribunt, et quicumque in lege peccaverunt, per legem iu-
dicabuntur; non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustifi-
cabuntur cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faci-
unt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scrip-
tum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se
invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium in die, cum iudi-
cabit deus occulta hominum secundum evangelium meum per Ihesum Christum; si autem tu Iude-
us cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in deo et nosti voluntatem enim et
probas utiliora instructus per legem, confidis te ipsum ducem esse cecorum