ut me conprehenderet; et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et si effugi
manus eius. si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et ad revelationes
Domini scio hominem in Christo ante annos XIIII sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus
scit raptum eius usque ad tertium caelum et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus
nescio Deus scit quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loqui pro eiusmo-
di gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis nam et si voluero gloriari non e-
ro insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis me existimet supra id quod videt me aut audit ex
me et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Sata-
nae ut me colaphizet propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me et dixit mihi sufficit tibi gratia mea
nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro
Christo cum enim infirmor tunc potens sum factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui
a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum
signa veri apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus quid est enim
quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriam Ec-
ce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec
enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis ego autem libentissime
inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligar sed es-
to ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepi numquid per aliquem eorum quos misi
ad vos circumveni vos rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem
spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiis olim putatis quod excusemus nos apud vos coram
Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationem timeo enim ne forte cum venero non quales volo
inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes