a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
1,4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
1,5 cui est gloria in saecula saeculorum amen
1,6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
1,7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
1,8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
1,9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
1,10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
1,11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
1,12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
1,13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
1,14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
1,15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
1,16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
1,17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
1,18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
1,19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
1,20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
1,21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
1,22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
1,23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
1,24 et in me clarificabant Deum
2,1 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
2,2 ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis