a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo
qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri
cui est gloria in saecula saeculorum amen
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium
quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi
sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi
audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam
et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem Domini
quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in Christo
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
et in me clarificabant Deum
deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma cum Barnaba adsumpto et Tito
ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis