libera est quae est mater nostra scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama
quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum nos autem fratres secundum
Isaac promissionis filii sumus sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequeba-
tur eum qui secundum spiritum ita et nunc sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim he-
res erit filius ancillae cum filio liberae itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae
qua libertate nos Christus liberavit state et nolite iterum iugo servitutis contineri Ecce ego Pau-
lus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit testificor autem rursum omni homini
circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae evacuatis estis a Christo qui in
lege iustificamini a gratia excidistis nos autem christum ex fide spem iustitiae expectamus
nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem
operatur currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire persuasio hoc non est
ex eo qui vocat vos modicum fermentum totam massam corrumpit ego confido in vobis in Domino
quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo e-
vacuatum est scandalum crucis utinam et abscidantur qui vos conturbant vos enim in liber-
tatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem
servite invicem omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum si-
cut te ipsum quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis caro enim concupiscit ad-
versus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque
vultis illa faciatis quod si spiritu ducimini non estis sub lege manifesta sunt autem opera carnis
quae sunt fornicatio inmunditia luxuria idolorum servitus veneficia inimicitiae
contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae invidiae homicidia ebrie-
tates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi
quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur fructus autem Spiritus est caritas