M.p.th.f.69 Scan 74 (36v)

Revision as of 10 September 2013 15:11 by Kerstin (Comments | Contribs)

quia eratis in tempore illo sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum
promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo Nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando
eratis longe facti estis prope in sanguine Christi ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et
medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua legem mandatorum decretis evacuans
ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem ut reconciliet ambos in uno cor-
pore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso et veniens evangelizavit pacem vobis qui lon-
ge fuistis et pacem his qui prope quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem
ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei superaedificati super fun-
damentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu in quo omnis aedificatio
constructa crescit in templum sanctum in Domino in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu huius rei gratia
Ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae da-
ta est mihi in vobis quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra
scripsi in brevi prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi quod aliis
generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophe-
tis in Spiritu esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per
evangelium cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum
operationem virtutis eius mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evange-
lizare ininvestigabiles divitias Christi et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti abscon-
diti a saeculis in Deo qui omnia creavit ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus
per ecclesiam multiformis sapientia Dei secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino
nostro in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius propter quod
peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra huius rei gra-
tia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi ex quo omnis paternitas in caelis et in ter-
ra nominatur ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corro-
borari per Spiritum eius in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus