iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei Scire autem volo vos fratres quia quae circa me sunt
magis ad profectum venerunt evangelii ita ut vincula mea manifesta sunt fierent in Christo in omni prae-
torio et in ceteris omnibus et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius au-
dere sine timore verbum Dei loqui quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem
et propter bonam voluntatem Christum praedicant quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem
evangelii positus sum quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existiman-
tes pressuram se suscitare vinculis meis quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per
veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo scio enim quia hoc mihi proveniet in
salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi secundum expectationem et
spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur
Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem mihi enim vivere Christus est et mori lucrum quod si vi-
vere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro coartor autem e duobus deside-
rium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius permanere autem in carne neces-
sarium est propter vos et hoc confidens scio quia manebo omnibus vobis ad profectum vestrum et
gaudium fidei ut gratulatio vestra habundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum
ad vos tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos si-
ve absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes in fide evan-
gelii et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem
salutis et hoc a Deo quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed etiam
pro illo patiamini eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis
de me si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas christus spiritus si
qua viscera et miserationes implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem
habentes unianimes id ipsum sentientes nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed
in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes non quae sua sunt singuli consi-
derantes sed et ea quae aliorum hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu qui cum in forma Dei