M.p.th.f.69 Scan 80 (39v)

Revision as of 13 April 2012 16:17 by Kerstin (Comments | Contribs)

iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei
1,12 scire autem vos volo fratres quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii
1,13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus
1,14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
1,15 quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant
1,16 quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum
1,17 quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
1,18 quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo
1,19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
1,20 secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem
1,21 mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
1,22 quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro
1,23 coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius
1,24 permanere autem in carne magis necessarium est propter vos
1,25 et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei
1,26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me per meum adventum iterum ad vos
1,27 tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii
1,28 et in nullo terreamini ab adversariis quae est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo
1,29 quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini
1,30 eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me
2,1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
2,2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
2,3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
2,4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
2,5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
2,6 qui cum in forma Dei