esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium