M.p.th.f.69 Scan 87 (43r)

Revision as of 18 October 2013 13:37 by Kerstin (Comments | Contribs)

fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus non enim voca-
vit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam
dedit Spiritum suum Sanctum in vobis De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis
ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia
Rogamus autem vos fratres ut abundetis magis et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium
agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis et ut honeste ambuletis ad eos qui fo-
ris sunt et nullius aliquid desideretis Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus
ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent si enim credimus quod Iesus mortuus est et re-
surrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia
nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt per Ihesum
quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in
Christo sunt resurgent primi deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum il-
lis in nubibus obviam Christo in aera et sic semper cum Domino erimus itaque consolamini invicem in ver-
bis istis De temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis ipsi
enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet cum enim dixerint pax et securi-
tas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
Vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat omnes enim vos filii lucis estis
et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum Igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii
simus qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt nos autem qui diei sumus
sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis quoniam non posuit nos Deus in iram
sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive
dormiamus simul cum illo vivamus propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut
et facitis Rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino
et monent vos ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus eorum pacem habete cum illis
Rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patien-
tes estote ad omnes videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sec-
tamini et in invicem et in omnes semper gaudete in domino sine intermissione orate in omnibus
gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis. Amen.