M.p.th.f.69 Scan 88 (43v)

Revision as of 21 October 2013 09:53 by Feldmann (Comments | Contribs)

Spiritum nolite extinguere. Prophetias nolite spernere. Omnia autem probate; quod bonum est tenete et. Ab omni
specie mala abstinete vos. IPse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia; et integer spiritus vester, et anima, et corpus
sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. Fidelis est, qui vocavit vos; qui etiam faciet. FF(fratres),
orate pro nobis. Salutate fratres omnes in osculo sancto. Adiuro vos per Dominum ut legatur epistula autem et omnibus
vobis sanctis fratribus. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Explicit prima ad Tes., incipiunt tituli secundae.
De persecutione, quod exemplum sit iusti iudicii Dei, et persecutorum sup-
plicio sempiterno. II. De desensione et antechristo. III. De sanctis, quod a Deo
eleguntur. IIII. De apostolica traditione. V. De apostolo predicante,
quod non est omnium fides. VI. De sanctis, quod ex omnibus malis a Domino liberentur. VII. De
reperationes corporum ab eis, qui contradicunt, et quod Paulus suis semper mani-
bus fuerit operatus et dixerit, ut qui non operantur nec manducenti. VIII. De non operantibus
et curiose agentibus. VIIII. De separatione inoboedientium, ut revereantur. Incipit argumentum
Thessalonicensibus secundam scribsit epistulam et notum facit eis apostolus de temporibus novissi-
mis et de adversatione deceptiones, scribens hanc eis ab Athenis. Incipit textus eius-
dem.

PAULUS ET SILVANUS ET TI
motheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Gratias age-
re debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et ha-
bundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem ita ut et nos ipsi in vobis glorie-
mur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribula-
tionibus quas sustinetis in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini in regno Dei pro
quo et patimini si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos
tribulant et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu Christi