M.p.th.f.69 Scan 90 (44v)

Revision as of 09 July 2013 14:28 by Guenter (Comments | Contribs)

traditionem quam acceperunt a nobis
ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
vos autem fratres nolite deficere benefacientes
quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen. Explicit ad Effesios secunda, incipiunt tituli epistulae ad Colosenses.


De spe reposita sanctis in caelis
de omni sapientia et intellectu spiritali et de Domino, quod imago sit Dei in-
visibilis primogenitus totius creature, eo quod in ipso et per ipsum crea-
ata sunt universa et omnia illi constant. II. De errore credentium pri-
mo et postea sanctitate. III. De domino Christo, quod in eo sint omnes thesauri sapientie
atque scientie conlati. IIII. De seducentium subtilitate verborum. V. De tra-
ditione apostolica, quod a nemine debeat innotari. VI. De philosophia et seduc-
tionibus. VII. De Domino convivificante secum sanctis ex gentibus deleto decreti cyrogra-
fum crucique adfixo universa omnia peccamina demittente. VIII. De sanctis ex gentibus,
quod ob re rationum temporum et escarum testamenti veteris non debeant custodire. VIIII. De se-
ductoribus. X. De sanctis, quod non in terrena sapire debeant et quaerere, sed superna.
XI. De mortificatione membrorum terrestrium, id est omnium abstinentia vitiorum. XII. De expoli-
atione veteris hominis cum omnibus vitiis et indumento novi cum renovatione. XIII. De virtutibus.