traditionem quam acceperunt a nobis
3,7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
3,8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
3,9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
3,10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
3,11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
3,12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
3,13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes
3,14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
3,15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
3,16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
3,17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
3,18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen
Kapitelverzeichnis