et transtulit in regnum Filii dilectionis suae
1,14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
1,15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
1,16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt
1,17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
1,18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
1,19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
1,20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt
1,21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis
1,22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso
1,23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister
1,24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia
1,25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
1,26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
1,27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
1,28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu
1,29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute
2,1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
2,2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
2,3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
2,4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
2,5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
2,6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
2,7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
2,8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
2,9 quia in ipso inha