orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus pro regibus et pro omnibus qui in
sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate hoc enim bo-
num est et acceptum coram domini salutari nostro Deo qui omnes homines vult salvos fieri et agnitionem verita-
tis venire unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus qui dedit redemptionem
semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem
dico non mentior doctor gentium in fide et veritate Volo ergo viros orare in omni loco levantes
puras manus sine ira et disceptatione similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et so-
brietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa sed quod
decet mulieres promittentes pietatem per opera bona mulier in silentio discat cum omni subiectione
docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse Adam enim primus formatus est deinde Eva
et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit salvabitur autem per filiorum
regenerationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate Fide-
lis sermo et omnis acceptione dignis si quis episcopum desiderat bonum opus desiderat bonum opus de-
siderunt. oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium pru-
dentem ornatum ospitalem doctorem non vinolentum non percussorem sed modestum non litigio-
sum non cupidum suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate si quis
autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit non ne-
ophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli oportet autem illum et testi-
monium habere bonum ab his qui foris sunt ut non obprobrium incidat et laqueum dia-
boli diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum
sectantes habentes mysterium fidei in conscientia pura et hii autem probentur primum
et sic ministrent nullum crimentem habentes mulieres similiter pudicas non detrahentes
sobrias fideles in omnibus diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt
et suis domibus qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam
fiduciam in fide quae est in Christo Iesu Domino nostro haec tibi scribo venire ad tei cito si autem tardave-
ro ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi
columna et firmamentum veritatis Et manifeste magnum est pietatis miste-
rium quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit