orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2,2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
2,3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
2,4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
2,5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
2,6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
2,7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
2,8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
2,9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
2,10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
2,11 mulier in silentio discat cum omni subiectione
2,12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
2,13 Adam enim primus formatus est deinde Eva
2,14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
2,15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
3,1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
3,2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3,3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
3,4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
3,5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
3,6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
3,7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
3,8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
3,9 habentes mysterium fidei in conscientia pura
3,10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
3,11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
3,12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
3,13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
3,14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito
3,15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
3,16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit