angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide ad-
tendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium
et cauteriatam habentium suam conscientiam prohibentium nubere abstinere
a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his
qui cognoverunt veritatem quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum
quod cum gratiarum actione percipitur sanctificatur enim per verbum Dei et oratio-
nem haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et
bonae doctrinae quam adsecutus es INeptas autem et aniles fabulas devita exerce
te ipsum ad pietatem nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem
ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae Fidelis est et
sermo et omni acceptione dignus hoc enim laboramus et maledicimur quia spera-
vimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium Praecipe
haec et doce nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in ver-
bo in conversatione in caritate in fide in castitate dum venio in tende lectioni exhorta-
tioni doctrinae noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositi-
one manuum presbyterii haec meditare in his esto ut profectus est manifestus sit
omnibus adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et
eos qui te audiunt Seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres anus
ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate Viduas honora quae vere viduae sunt
si qua autem vidua filios aut nepotes abet discant primum domum suam regere et mo-
tuam invicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo quae autem vere vi-
dua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
nam quae in deliciis est vivens mortua est et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint si quis
autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli
deterior vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor in operibus
bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit
si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est