angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
4,1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
4,2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
4,3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
4,4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
4,5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
4,6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
4,7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
4,8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
4,9 fidelis sermo et omni acceptione dignus
4,10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
4,11 praecipe haec et doce
4,12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
4,13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
4,14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
4,15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
4,16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
5,1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
5,2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
5,3 viduas honora quae vere viduae sunt
5,4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
5,5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
5,6 nam quae in deliciis est vivens mortua est
5,7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
5,8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
5,9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
5,10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est