5,12 propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
5,13 usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
5,14 sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
5,15 sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
5,16 et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
5,17 si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
5,18 igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
5,19 sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
5,20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
5,21 ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
6,1 quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
6,2 absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
6,3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
6,4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
6,5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
6,6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
6,7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
6,8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
6,9 scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
6,10 quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
6,11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu