-->propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
-->usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
-->sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
-->sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
-->et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
-->si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
-->igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
-->sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
-->lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
-->ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum
-->quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
-->absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
-->an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
-->consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
-->si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
-->hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
-->qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
-->si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
-->scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
0 -->quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
1 -->ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu