M.p.th.f.69 Scan 88 (43v)

Revision as of 09 July 2013 13:49 by Guenter (Comments | Contribs)

Spiritum nolite extinguere
prophetias nolite spernere
omnia autem probate quod bonum est tenete
ab omni specie mala abstinete vos
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
fratres orate pro nobis
salutate fratres omnes in osculo sancto
adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen
Explicit prima ad Tes., incipiunt tituli secundae.
De persecutione, quod exemplum sit iusti iudicii Dei, et persecutorum sup-
plicio sempiterno. II. De desensione et antechristo. III. De sanctis, quod a Deo
eleguntur. IIII. De apostolica traditione. V. De apostolo predicante,
quod non est omnium fides. VI. De sanctis, quod ex omnibus malis a Domino liberentur. VII. De
reperationes corporum ab eis, qui contradicunt, et quod Paulus suis semper mani-
bus fuerit operatus et dixerit, ut qui non operantur nec manducenti. VIII. De non operantibus
et curiose agentibus. VIIII. De separatione inoboedientium, ut revereantur. Incipit argumentum
Thessalonicensibus secundam scribsit epistulam et notum facit eis apostolus de temporibus novissi-
mis et de adversatione deceptiones, scribens hanc eis ab Athenis. Incipit textus eius-
dem.

Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis
in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini
si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu