M.p.th.f.69 Scan 22 (10v)

Revision as of 23 July 2013 14:04 by Kerstin (Comments | Contribs)

non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, spe gaudentes in tribulatione patientes
orationi instantes necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sec-
tantes benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
noli vinci a malo sed vince in bono malum
omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa
Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit
ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam
ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem
nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus