M.p.th.f.69 Scan 23 (11r)

Revision as of 24 July 2013 10:42 by Kerstin (Comments | Contribs)

quam cum credidimus nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo ope-
ra tenebrarum et induamur nos arma lucis sicut in die non in comesationibus et ebrietatibus honeste ambulemus
non in cubilibus et inpudicitiis non [in] contentione et aemulatione sed induite Dominum
Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis infirmum autem in fide adsumite
non in disceptationibus cogitationum alius enim credit manducare omnia qui autem infir-
mus est holus manducat is qui manducat non manducantem non spernat et qui non man-
ducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit tu quis es qui iudices alienum servum
suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere eum, [nam] alius enim iudicat
diem inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet qui sapit diem
Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino
non manducat et gratias agit Deo nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur
Domini sumus in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum
dominetur tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum
omnes enim stabimus ante tribunal Dei scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam
mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo itaque unusquisque nostrum pro
se rationem reddet Deo non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne
ponatis offensionem fratri vel scandalum scio et confido in Domino Iesu quia nihil com-
mune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est si enim propter
cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli esca tuo illum
perdere pro quo Christus mortuus est non ergo blasphemetur bonum nostrum non est enim regnum
Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto qui enim in his servit
Christo placet Deo et probatus est hominibus itaque quae pacis sunt sectemur et quae
aedificationis sunt in invicem noli propter escam destruere opus Dei omnia qui-
dem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat bonum est
non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit