M.p.th.f.69 Scan 37 (18r)

Revision as of 30 July 2013 15:53 by Kerstin (Comments | Contribs)

suam bene facit et qui non iungit melius facit mulier alligata est quanto tempore vir eius
vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Dominobeatior autem
erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo
de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scien-
tia inflat caritas vero aedificat si quis se existimat scire aliquid nondum
cognovit quemadmodum oporteat eum scire si quis autem diligit Deum hic cognitus est
ab eo de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundum
et quod nullus Deus nisi unus nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem
sunt dii multi et domini multi nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum
et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur
esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus
videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus
si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta
et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est
sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis
quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem
non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino
si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino
mea defensio apud eos qui me interrogant haec est
numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi
numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas
aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi
quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et