M.p.th.f.69 Scan 41 (20r)

Revision as of 31 July 2013 06:41 by Kerstin (Comments | Contribs)

convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras mara esse et ex parte credo nam oportet et hereses
esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis convenientibus ergo vobis in unum iam
non est dominicam cenam manducare unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum
et alius quidem esurit alius autem ebrius est numquid domos non habetis ad manducandum
et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam
vobis laudo vos in hoc non laudo ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus
Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem et gratias agens fregit et dixit hoc est
corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem simi-
liter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo
sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem quotienscumque
enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis
donec veniat itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus
erit corporis et sanguinis Domini probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de ca-
lice bibat qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit
non diiudicans corpus ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi quod si nos-
met ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur dum iudicamur autem a Domino
corripimur ut non cum hoc mundo damnemur itaque fratres mei cum convenitis ad mandu-
candum invicem expectate si quis esurit domi manducet ut non in iudicium con-
veniatis cetera autem cum venero disponam de spiritalibus autem nolo vos
ignorare fratres scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout duceba-
mini euntes ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu
et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus et divisiones operationum sunt idem vero Deus
qui operatur omnia in omnibus unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem alii quidem
per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum alteri fides
in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu alii operatio virtutum alii prophetatio alii dis-