M.p.th.f.69 Scan 46 (22v)

Revision as of 02 August 2013 11:40 by Kerstin (Comments | Contribs)

vivificatur nisi prius moriatur
omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resur-
gunt ut quid et baptizantur pro illis ut quid et nos periclitamur omni hora co-
tidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resur-
gunt manducemus et bibamus cras enim moriemur nolite seduci corrumpunt mo-
res bonos conloquia mala evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei
quidam habent ad reverentiam vobis loquor sed dicet aliquis quomodo resurgunt
mortui quali autem corpore veniunt insipiens tu quod seminas non corpus quod fu-
turum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum Deus autem
Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum probrium corpus non omnis caro ea-
dem caro sed alia quidem hominum, alia pecorum, alia caro, volucrum alia autem piscium
et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria est
alia autem terrestrium alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas
stellarum stella enim ab stella differt in claritate sic et resurrectio mortuo-
rum seminatur in corruptione surgit in incorruptione seminatur in igno-
bilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute se-
minatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est
et spiritale sic et scriptum est factus est primus homo Adam in animam
viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem sed non prius quod spiritale est
sed quod animale est deinde quod spiritale primus homo de terra terrenus secundus
homo de caelo caelestis qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales
et caelestes igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem cae-
lestis hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidebunt neque corrup-
tio incorruptelam possidebit ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus