M.p.th.f.69 Scan 54 (26v)

Revision as of 03 September 2013 17:42 by Kerstin (Comments | Contribs)

Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque pro-
pria corporis prout gessit sive bonum sive malum Scientes ergo timorem Domini ho-
minibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris ma-
nifestos nos esse non iterum nos commendamus vobis sed occasionem
damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie glorian-
tur et non in corde sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis caritas enim
Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes
mortui sunt et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui
pro ipsis mortuus est et resurrexit itaque nos ex hoc neminem novimus
secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus si
qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova omnia
autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in no-
bis verbum reconciliationis pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante
per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo eum qui non noverat peccatum pro nobis
peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso adiuvantes autem et exhortamur
ne in vacuum gratiam Dei recipiatis ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis
adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis nemini dan-
tes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium sed in omnibus exhibeamus nos-
met ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in
angustiis in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis
in ieiuniis in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in
caritate non ficta in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris
et sinistris per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut