M.p.th.f.69 Scan 73 (36r)

Revision as of 10 September 2013 14:54 by Kerstin (Comments | Contribs)

et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes
signati estis Spiritu promissionis Sancto qui est pignus hereditatis nostrae in redemptio-
nem adquisitionis in laudem gloriae ipsius Propterea et ego audiens fidem
vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos non cesso gratias agens pro vo-
bis memoriam vestri faciens in orationibus meis ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det
vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius inluminatos oculos
cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae
hereditatis eius in sanctis et quae sit supereminens magnitudo virtus eius in nos qui credidi-
mus secundum operationem potentiae virtutis eius quam operatus est in Christo susci-
tans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus supra omnem
principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur
non solum in hoc saeculo sed et in futuro et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum
dedit caput supra omnia ecclesiae quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in mon-
tibus adimpletur Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris in quibus ali-
quando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestate
aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae in quibus et nos omnes aliquando conver-
sati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus na-
tura filii irae sicut et ceteri Deus autem qui dives est in misericordia propter nimi-
am caritatem suam qua dilexit nos et cum essemus mortui peccatis vivificavit nos Christo
gratia estis salvati et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu ut os-
tenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est non ex operibus
ut ne quis glorietur ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae
praeparavit Deus ut in illis ambulemus propter quod memores estote quod aliquando
vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta