M.p.th.f.69 Scan 77 (38r)

Revision as of 10 September 2013 17:57 by Kerstin (Comments | Contribs)

plemini Spiritus sanctoloquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et
psallentes in cordibus vestris Domino gratias agentes semper pro omnibus invicem in timore
Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino quoniam vir caput est mulieris sicut
Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis sed sicut ecclesia subiecta
est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus Viri diligite uxores vestras sicut et Christus
dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut illam sanctificaret mundans lavacro
aquae in verbo ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut
rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata ita et viri debent diligere uxo-
res suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit nemo enim umquam
carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus donavit ecclesiam quia
membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius propter hoc relinquet homo
patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una sacramen-
tum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia verumtamen et vos singuli unusquis-
que suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum Filii oboedi-
te parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum honora patrem tuum et matrem tuam quod est
mandatum primum in promissione ut bene sit tibi et sit longevus super terram Et
patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos sed educate il-
los in disciplina et correptione Domini. Servi oboedite dominis carnalibus cum timore
et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo non ad oculos servientes quasi homi-
nibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo cum bona voluntate ser-
vientes sicut Domino et non hominibus scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum
hoc percipiet a Domino sive servus sive liber et domini eadem facite ad illis remitten-
tes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud
eum de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius induite vos
arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli quia non est nobis conluc