M.p.th.f.69 Scan 81 (40r)

Revision as of 17 October 2013 08:19 by Kerstin (Comments | Contribs)

esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo sed semet ipsum exinanivit formam servi accipi-
ens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis propter quod
et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen ut in nomine Iesu omne ge-
nu flectat caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus
Christus in gloria est Dei Patris itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia
mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem opera-
mini Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate omnia autem facite sine mur-
murationibus et haesitationibus ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensio-
ne in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo verbum
vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum la-
boravi sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus
vobis id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi Spero autem in Domino Iesu Christu Timothe-
um cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt neminem enim
habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit omnes enim sua
quaerunt non quae est Christi Iesu experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit
in evangelium hunc igitur Spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt confido autem in
Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et co-
operatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad
vos quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis
illum infirmatum nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius
non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem festinantius ergo misi
illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim excipite itaque illum in domino cum omni gaudio
et eiusmodi cum honore habetote quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens
animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium De cetero
fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium