M.p.th.f.69 Scan 83 (41r)

Revision as of 17 October 2013 09:39 by Kerstin (Comments | Contribs)

dico gaudete modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope estnihil solliciti sitis sed in omni
oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum et pax Dei quae exsu-
perat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu De cetero fratres quae-
cumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia
quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate quae et didicistis
et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum
Gavisus sumus autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sen-
tire sicut et sentiebatis occupati autem eratis non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus
sum sufficiens esse scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari
et esurire et abundare et penuriam pati omnia possum in eo qui me confortat verumtamen
bene fecistis communicantes tribulationi meae Scitis autem et vos Philippenses quod in prin-
cipio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in
ratione dati et accepti nisi vos soli quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis non quia
quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram habeo autem omnia et ha-
bundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam
acceptam placentem Deo Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in
gloria in Christo Iesu Salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt
fratres salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen.
Explicit ad Philipensis, incipiunt tituli episcopi prime
ad Tesolonicenses.



I. De
et Silvano et Timotheo pro Thessalonicensibus semper oran-
tibis. II. De fide Thessalonicensium singulari, et quod exem-
plum ceteris gentibus fuerunt ad ad credendum. III. De passio-
nibus apostolorum et contumilis in Philippis. III. De sinceritate
Deo autem et patri nostro gloria in secula seculorum. amen.