M.p.th.f.69 Scan 92 (45v)

Revision as of 21 October 2013 16:45 by Kerstin (Comments | Contribs)

et transtulit in regnum Filii dilectionis suae in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae quia in ipso condita sunt universa in caelis et in
terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per
ipsum et in ipso creata sunt et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant et ipse est caput corpo-
ris ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens quia in ipso
conplacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ip-
so pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in caelis sive quae in terris sunt. Et vos cum
essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis nunc autem reconciliavit in corpore
carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso si tamen perma-
netis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedica-
tum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister qui nunc
gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea
pro corpore eius quod est ecclesia cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in
vos ut impleam verbum Dei mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generatione nunc autem ma-
nifestatum est sanctis eius quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius gentibus
quod est Christus in vobis spes gloriae quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes
omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu in quo et labo-
ro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute Volo enim vos scire qualem solli-
citudinem habeamus pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam
in carne ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitu-
dinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu in quo sunt omnes thesauri sapi-
entiae et scientiae absconditi Hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum nam
et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamen-
tum eius quae in Christo est fidei vestrae Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate ra-
dicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes
in gratiarum actione Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam
secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum quia in ipso inha-