M.p.th.f.69 Scan 93 (46r)

Revision as of 21 October 2013 17:06 by Kerstin (Comments | Contribs)

bitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus
et potestatis in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis car-
nis in circumcisione Christi consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis
Dei qui suscitavit illum a mortuis Et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae con-
vivificavit cum illo donans vobis omnia delicta delens quod adversum nos erat chirografum
decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci expolians prin-
cipatus et potestates traduxit confidentes pallam triumphans illos in semet ipso Nemo
ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum quae
sunt umbra futurorum corpus autem Christi Nemo vos seducat volens in humilitate et re-
ligione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et construc-
tum crescit in augmentum Dei si mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi quid adhuc
tamquam viventes in mundo decernitis ne tetigeris neque gustaveris neque contracta-
veris quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominumquae
sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum cor-
pore non in aliquo honore ad saturitatem carnis igitur si conresurrexistis Christo quae sur-
sum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens quae sursum sunt sapite non quae su-
pra terram mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo cum Christus apparuerit vi-
ta vestra tunc et vos apparebitis cum illo in gloria Mortificate ergo membra vestra quae sunt
super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam
quae est simulacrorum servitus propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis in quibus et
vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis Nunc autem deponite et vos omnia iram indig-
nationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro nolite mentiri invicem
expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius et induentes novum hominem qui renovatur in
agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisione
et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus INduite ergo vos sicut
electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet