M.p.th.f.69 Scan 94 (46v)

Revision as of 21 October 2013 17:29 by Kerstin (Comments | Contribs)

querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos Super omnia autem haec caritatem
habet et quod est vinculum perfectionis et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis
in uno corpore et grati estote verbum Christi habitet in vobis habundanter in omni sapientia docen-
tes et commonicantes vosmet ipsos in psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in
cordibus vestris Deo omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agen-
tes Deo et Patri per ipsum Mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
Viri diligite uxores usus et nolite amari esse ad illas Filii oboedite parentibus et per om-
nia hoc enim placitum est in Domino Patres nolite ad indignationem provocare filios vestros
ut non pusillo animo fiant Servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum
servientes quasi hominibus placentibus sed in simplicitate cordis timentes Dominum quodcumque
facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus scientes quod a Domino accipietis retribu-
tionem hereditatis Domino Christo servite qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non
est personarum acceptio Domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum
habetis in caelo Orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione orantes simul et
pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium dei etiam quod propter vinc-
tus sum ut manifestem illud ita ut oportet me loqui In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt
tempus redimentes sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo opor-
teat vos unicuique respondere Quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus
frater et fidelis minister et conservus in Domino quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae cir-
ca vos sunt et consoletur corda vestra cum Onissimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis
omnia quae hic aguntur nota facient vobis Salutat vos Aristarchus concaptivus
meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos sus-
cipite illum et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores
in regno Dei qui mihi fuerunt solacio Salutat vos Epaphras qui ex vobis servus Christi
Iesu semper sollicitus voluntate dei testimonium enim illi perhibeo quod habet multum la-
borem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli Salutat vos Lucas
medicus carissimus et Demas salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in do-
mo eius est ecclesiam Et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium