M.p.th.f.69 Scan 100 (49v)

Revision as of 25 October 2013 12:30 by Kerstin (Comments | Contribs)

homines in interitum et perditionem radix enim est omnium malorum cupiditas quam qui-
dam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis Tu autem o homo Dei haec fuge
sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem certa bonum certa-
men fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram
multis testibus praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit
sub Pontio Pilato bonam confessionem ut serves mandatum sine macula inreprehensibilis
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex re-
gum et Dominus dominantium qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem
vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum
amen Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto di-
vitiarum sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum bene agere divites
fieri in operibus bonis facile tribuere communicare thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum ut adprehendant veram vitam O Timothei depositum custodi divitans profanas
vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae quam quidam promittentes circa
fidem exciderunt gratia tecum

Explicit ad Timotheum prima, incipit ad illum secunda.


De Eunuche atque Loidem matre aviaque Timothei, et quod sancti non spiritum timoris acciperunt,
sed virtutis acciper(int), sed virtutis et caritatis. II. De Domino Deo non secundum opera nostra, sed secun-
dum suum propositum ante tempora eterna sanctos suos ad gratiam provocante. III. De formola sancta
ne doctrine et Asia non in perfidua, ex quibus erant Phigelis et Ermogenis, et de fide Oves- sivori ac sollitudine.
IIII. De trahenda doctrina fidelibus qui idonei erunt aliquos erudire. V. De Dei milite expedito et anthlete
conparatione. VI. De fructu laborantis agricola. VII. De reresurrectione Domini ex mortuis. VIII. De sanctis et con-
morientibus Domino et conviventibus ac tollerantibus pariter atque regnantibus. VIIII. De contentione
et subversione verborum. De seductoribus. X. De domo magna ... generibus continente. XII. De caritate
ca.cibi cum sanctis. XIII. De questionibus salutis. XIIII. De apostolo novissima a tempore et seductores et iniquitates omnes et ad
scelera predicante.